Lucius Apronius Caesianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Apronius Caesianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum erat. Pater eius Lucius Apronius anno 8 homo novus consul suffectus erat. Ipse patrem anno 21 in Africam legatus secutus est et Tacfarinam Numidarum ducem vicit[1]. Tum idcirco VIIvir Epulonum factus est. Veneri Erycinae dedicatione gratias egit[2]. Apronius quamquam amicus Lucii Aelii Seiani anno 32 praetor factus est et deinde anno 39 consul ordinarius cum Gaio Augusto. Claudio regnante inter patricios adlectus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, III 21,4
  2. ILS 939
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 916


Antecessores:
Marcus Aquila Iulianus et Gaius Nonius Asprenas
Consul
39
cum
Gaio Iulio Augusto Germanico II
Successores:
Gaius Caesar Augustus III (sine collega)]