Lotophagi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago comitum Ulixis apud Lotophagos molliter dormientium in editione Emblematum Andreae Alciati (1621)

Lotophagi sunt gens mythica nono carmine Odysseae memorata. Nam Ulixes postquam a Peloponnesi litoribus et promunturio Maleensi tempestate abactus est, ad fines Lotophagorum post novem navigationis dies adpulit. Gens mitis erat quae loto vescebatur et hunc cibum viatoribus libenter dare solebant. Cum vero animadvertit comites qui lotum comedissent patriae oblitos ibidem apud Lotophagos manere velle, tum Ulixes eos ad naves catenatos raptim reduxit atque properanter maris fluctibus sese rursus commisit.

Multi putant lotum florem (versus 84ː οἲ τ' ἄνθινον εἶδαρ ἔδουσι) esse ab antiquis Aegyptiacis saepe depictum; sunt tamen diversae opiniones ut Victor Bérard[1] qui Lotophagos palmarum comestores (versus 94ː μειληδέα καρπόν = "melleum fructum") in litore Africae fuisse credebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adnotatio ad locum in editione Odysseae apud Collection des Universités de France.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]