Lokius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lokius in chirographo Islandico saeculi XVIII depictus

Lokius[1] (Nordice Loki, etiam Loptr sive Hveðrungr) est deus vel gigas (jötunn) mythologiae Nordicae, filius Farbautii ex Laufeya, frater Helblindii et Byleisti. Lokius a jötunn Angrboda est pater Helae, lupi Fenrerris, ac serpentis circumterranei Jormungandi. Ab uxore Sigyna est pater Narvii vel Narii. In forma equae ab equo Svadilfario equum octipedem Sleipnerem genuit.

Descriptio Lokii per fontes variat: alios deos nunc adiuvat, nunc impedit. Saepe deus fraudis habetur. Mortem Balderi efficit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sveinbjörn Egilsson, Lexicon poëticum antiquae linguae septentrionalis (Hafniae: Typis J. D. Qvist et comp., 1860), p. 532.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lokius spectant (Lokius, Loki).