Roman numeral 10000 CC DD.svg

Diploma inventionis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Diploma inventionis Americanum.

Diploma inventionis[1] ad res inventas tuendas est privilegium a regimine inventori datum, quo ad diem constitutam res inventae ab imitatione defendantur ususque ratione certa componatur. Quae diplomata sunt genus litterarum patentium particulare.[2][3]

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Prima diplomata inventionis ad rem inventam tuendam anno 1421 Philippo Brunelleschi datae sunt, quibus monopolium ad triennium navigii cum trochlea ad saxa marmorea vehenda construendi concessum est.[4]
  • Cum diplomata saepe ad tempus infinitum data sint, monopolia exstiterunt. Itaque anno 1623 Parlamentum Britannicum "statutum monopoliorum" (Statute of Monopolies) publicavit, quod inter alia constituit, ne litterae inventionis ultra 14 annos valerent.[4]
  • Hodiernarum litterarum patentium (verba Latina mediaevalia) notio saeculo XVII in Francia usu recepta est (Francogallice: patente)[4]
  • Quod exemplum ad diplomata inventionis accipienda sequatur, variis in civitatibus differt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Ad notiones confer Meyers Großes Konversations-Lexikon sub voce "Patent"
  3. "Quum diplomata vocentur litterae patentes, quibus . . . magistratus varia jura . . . contestentur" (p. 57 ad pedem apud Google Books).
  4. 4.0 4.1 4.2 Cf. Freie Software zwischen Privat- und Gemeineigentum p. 50.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad diploma inventionis spectant.