Litterae Samoanae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Samoanae, opera scripta et a litteris oralibus distincta, in Samoa et Samoa Americana decennio 197 exeunte coepisse dici possunt, pars generalis artium auctús ab indigenis in paene omne regione Pacifica illo tempore effecti.[1]

Sons for the Return Home, liber Alberti Wendt anno 1973 prolatus, fuit una ex primis mythistoriis ab Insulano Pacifico editis. Wendt deinde plurimos mythistorias, poemata, et ludos protulit, inter quos insigniter Leaves of the Banyan Tree (1979) et The Songmaker’s Chair (2004), unusque ex notissimis Pacifici Australis scriptoribus factus est. Quia bene litteris servire putabatur, sodalis Ordinis Novae Zelandiae anno 2001 creatus est.[2] Anno 1980, Lali edidit, primam anthologiam scripturae Pacifici Australis, quae quinquaginta scriptorum in regione habitantium opera comprehendit.[3]

Societas Artium Pacifici Australis (South Pacific Arts Society), in Universitate Pacifici Australis anno 1973 condita, litteras Insulanorum Pacificorum, plerumque poemata et fabulas breves, in periodico Pacific Islands Monthly protulit. Anno 1974, societas Mana Publications, domum editoriam, annoque 1976 Mana, periodicum artium et litterarum, instituit. Savea Sano Malifa, conditor Samoa Observer, diarii quod praemia abstulit, et Momoe von Reiche, artifex et poeta Samoanus, sua prima opera sub aegide societatis protulerunt.[4]

Inter notissimos scriptores Samoanos sunt poetae Sapa'u Ruperake Petaia et Eti Sa'aga, atque Sia Figiel, poeta et mythistoriarum scriptor, cuius mythistoria Where We Once Belonged Praemium Consortionis Populorum pro optimo libro primo de regione Asiatica-Pacifica anno 1997 abstulit.[5] Emma Kruse Va'ai, acroama in Universitate Nationali Samoae, est poeta et scriptor qui libros protulit. Carolina Sinavaiana-Gabbard est poeta in Samoa Americana orta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Lynch et France Mugler, "English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  2. "Albert Wendt", New Zealand Electronic Poetry Centre.
  3. John Lynch et France Mugler, "English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  4. "English in the South Pacific", John Lynch and France Mugler, University of the South Pacific
  5. John Lynch et France Mugler, "English in the South Pacific", University of the South Pacific.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!