Samoa Observer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Samoa Observer ('Spectator Samoanus') est maximus grex diariorum in Samoa, ambobus Anglice et Samoanice editum. The Samoa Observer proprius a diebus Lunae singulis ad dies Veneris, Weekend Observer diebus Saturni, et Sunday Samoan diebus solis editur. Omnes editiones in interrete legi possunt. Res maximi momenti sunt nuntii Insularum Samoanarum, Polynesiae, atque aliarum regionum et civitatum, opinio editorialis, scriptura de arte athletica, et diurnariorum ars investigativa.[1]

The Samoa Observer anno 1978 constitutus est a Savea Sano Malifa,[2] editore principali, poeta, unoque e maximis scriptoribus actorum in regione Pacifico, cui anno 1998 concessum est Praemium Astoranum Consortionis Populorum pro libertate preli.[3] Diarium alia praemia pro arte diurnariorum et libertate preli accepit.[1] Quidam magistratus rectionis ducesque commercii litem diario intenderunt, nuntiis de corruptione et abusu officiorum publicorum editis.[3]

Principalis diarii officina Apiae in capite civitatis sita est. Anno autem 1994, vetus officina igni destructa est, renuntiationibus corruptionis publicae nuper editis.[4] Publicator hodie Muliaga Jean Ash Malifa, editor principalis Mata’afā Keni Lesa est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 [http://www.samoaobserver.ws/index.php?option=com_content&view=article&id=141&Itemid=79 Samoa Observer situs interretialis, 2010.
  2. Stanley 1999.
  3. 3.0 3.1 Bartley et Kaplan 1999:397.
  4. Eccleston, Dawson, et McNamara 1998:283.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]