Litterae Insularum Cook

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Insularum Cook, opera scripta et a litteris oralibus ergo distincta, praecursor in evolutione litterarum Insularum Pacificarum haberi possunt. Florentia Frisbie, insulana et una ex primis Insularum Pacificarum scriptoribus in notis impressis inventis, fabulam Miss Ulysses of Puka Puka, opus autobiographicum, anno 1948 divulgavit. Tum anno 1960 una divulgaverunt insulani Thomas Davis et Lydia David mythistoriam Makutu, fortasse primum fictionis Anglicae librum a scriptoribus regionis Pacifici Australis prolatum.

Litterae insularum Pacificarum decennia 197 et 198 crescere coeperunt, praecipue sub aegide Societatis Artium Pacifici Australis, anno 1973 in Universitate Pacifici Australis conditae, et in societatis periodicis litteratis sustentae. Poeta Makiuti Tongia suum opus primum in Mana periodico societatis protulit.

Inter notissimos Insularum Cook scriptores fuit Kauraka Kauraka, vir doctissimus, educator, poeta, scriptor.

Fons[recensere | fontem recensere]