Jump to content

Phascolarctos

E Vicipaedia
(Redirectum de Lipurus)

Classis : Mammalia 
Infraclassis : Marsupialia 
Ordo : Diprotodontia 
Familia : Phascolarctidae 
Genus : Phascolarctos 
(Blainville, 1816)
   
Synonyma
  • Draximenus Anonymous, 1829
  • Draximenus Lay, 1825
  • Koala Schinz, 1821
  • Kola Gray, 1821
  • Lipurus Goldfuss, 1817
  • Liscurus McMurtrie, 1834
  • Morodactylus Goldfuss, 1820
  • Phascolarctus Brookes, 1828

Phascolarctos est genus marsupialium herbivororum familiae PHascolarctidarum] quod unam speciem viventem continet, Phascolarctum cinereum, vulgo koala, praeclarum animal Australiae. Nomen a vocibus Graecis φάσκωλος 'saccus, marsupium' et ἄρκτος 'ursus', etsi ursus non est, deducitur. Praeter P. cincereum in hoc genere olim fuerunt aliae bestiae arboricolae folia eucalypti pascentes. Fossilia generis in Australia meridiana et orientali inventa sunt.

  • Phascolarctos cinereus (Goldfuss, 1817)
  • Phascolarctos maris (N. S. Pledge, 1987)
  • Phascolarctos stirtoni (Bartholomai, 1968)
  • Phascolarctos yorkensis (Black and Archer, 1997)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide "Phascolarctos" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks