Jump to content

Lingua Xosana

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Xhosa)
Distributio geographica Xosanae in Africa Australi: densitas Xosanorum domi loquentium.      0–20%      20–40%      40–60%      60–80%      80–100%
Signum trilinguale—linguis Batava Capitensi, Anglica et Xosana scriptum

Lingua Xosana[1] sive Xhosa[2] (vulgo isiXhosa) est lingua populi Xosani, cui sunt circa 8.2 milliones loquentium, praecipue in Africa Australi. Xosana est lingua domestica secunda Africae Australis (post linguam Zuluanam et ante Batavam Capitensem. Facta est una ex undecim civitatis linguis publicis anno 1994. Lingua Xosana est lingua Bantuensis valde similis linguae Zuluanae. Plurimas consonantes linguales ingressivas (consonantes clic) inter linguas Bantuenses habet. Sicut multae linguae Bantuenses, scribitur in abecedario Latino.

  1. De adiectivo xosanus vide nomen Harpactor xosanus (quod est nomen aliud speciei Harpactor tibialis Stål) in The Canadian entomologist, vol. XLI, anno 1909, pag. 31 (Carolus Stål(en) speciebus studebat terrae quae Caffraria(en) appellabatur et illa est ubi populus Xosanus habitat).
  2. Adiectivum xhosa voce indeclinabili in usu linguae Latinae biologicae est; vide e.g. speciem Pristomerus xhosa.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Xosanam spectant.


stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!