Lingua Na'vi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua Na'vi (hac ipsá linguá lì'fya leNa'vi, ['lɪʔfja lɛ'naʔvɪ]) est sermo creatus ad usum Na'vi, speciei fictae intellegentis satellitis Pandorae. Lingua a Paulo Frommer creata est, professore communicationis et consiliario linguistico. Lingua Na'vi abecedario Latino scribitur.

Pronuntiatus[1][recensere | fontem recensere]

Lingua Na'vi viginti consonantes, septem vocales, et quattuor diphthongos habet. Lingua occlusivam glottalem et pronuntiatus fortes etiam habet.

Signa lingua Na'vi adhibet Pronuntiatus Exempla verborum Latinorum et Anglicorum
' ʔ
a a ars
e ɛ eram
ä æ hat ("petasus")
i iter
ì ɪ ille
o ɔ ora
u ʊ clarus
f f fax
h h hic
k k carmen
l l lectus
m m mare
n n nox
p p pars
r r rivus
s s stare
t t tres
v v verus
w w will ("voluntas")
y j ius
z z zone ("area")
ng ŋ sing ("canere")
ll pronuntiatus l longi
rr pronuntiatus r volventis fortis
ts tz cats ("feles pl.")
tx tl t forte
kx kl c forte
px pl p forte
ay aj aedificium
aw aw auditus
ey ɛj say ("dicere")
ew ɛw ut "eugae", sed w contra v, et w e brevis sequitur

Exempla rerum locutarum[2][1][recensere | fontem recensere]

  • Kaltxì. - Salve.
  • Oel ngati kameie. (ad personam notam tibi) - Te video.; Salve.
  • Kìyevame. - Vale.
  • Makto zong. - Cura ut valeas.
  • Txon lefpom. - Bonam noctem.; Noctem pace facentem.
  • Zola’u nìprrte’. - Sensibus veni.; Gratus.
  • Ngaru lu fpom srak? - Quomodo vales?
  • Fyape fko syaw ngar? - Quid nomen tibi est?
  • Oeru syaw (fko) ... - Nomen mihi est ...
  • Tìk’ìnìri kempe si nga. - Quid in tempore libero facis?
  • Irayo. - Gratias tibi.
  • Nga yawne lu oer. - Te amo.
  • Etrìpa syayvi. - Bona fortuna.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Learn Na’vi (Anglice, lingua Na'vi).
  2. Marcus Miller. NA’VI - ENGLISH DICTIONARY v. 13.02. Recenter updated: Die 2 Novembris 2013. In situ Learn Na'vi exonerabiliter est.