Lingua Minoa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Lineari A scripta.[1]

Lingua Minoa ab anno 1800 a.C.n. fere ad 1450 a.C.n. in usu in insula Creta erat. Lingua vel linguae culturae Minoae antiquae Cretae hieroglyphicis Creticis et deinde in syllabario scriptura Lineari A scribebatur. Quia hieroglyphicae Creticae nondum, Linearisque A solum partim enodatur, lingua Minoa ignota et non descripta manet, ac scire quidem non potest num haec scripta eandem linguam referant, vel etiam una lingua in ulla referatur. Lingua Eteocretica, in nonnullis inscriptionibus alphabeticis Creticis mille annos post scripta, fortasse est progenies linguae Minoae, sed ipsa nondum describitur. Numerus linguae est ISO 639-3.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nordhoff et al. 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Evans, A. J. 1951. Scripta Minoa: The written documents of Minoan Crete, with Special Reference to the Archives of Knossos, II: The Archives of Knossos, Clay Tablets Inscribed in Linear Script B, ed. J. Myres. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Godart, Louis, et Jean-Pierre Olivier. 1996. Corpus hieroglyphicarum inscriptionum Cretae. Études Crétoises, 31. Athenis et Romae. ISBN 2869580827, ISBN 2728303665.
  • Nordhoff, Sebastian, Harald Hammarström, Robert Forkel, et Martin Haspelmath, eds. 2013. Minoan. Glottolog. Leipzig: Max Planck Institute for Evolutionary Anthropology.