Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Armenia

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Armenica)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Armenia
IPA: [ hɑjɛˈɾɛn ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea divisionis separatae (nisi linguae Phrygiae adpropinquanda)
Locutores: 6 700 000
Sigla: 1 hy, 2 arm, 3 hye
Status publicus
Officialis Armenia, Qarabag Montanum
Privata CFA, Francia, Russia, alibi
Litterae: Litterae Armenicae
Scriptura: Abecedarium Armenicum
Procuratio: Academia Scientiarum Armenica
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Forma linguarum montis Caucasi
Populi in regione Caucasia - Armenii virides clari picti

Lingua Armenia[1] (Հայերեն, hayeren) est Armeniorum lingua, quae saepissime ad ramum distinctum familiae linguarum Indoeuropaeae ascribitur, certis autem philologis eam cum Graeca, Phrygia, aliisque linguis coniungentibus. Sermo publicus est rei publicae Armeniae et rei publicae non agnitae Qarabag Montani; multi locutores etiam in Javakhetia? inveniuntur. Ante generis Armeniorum occidionem anni 1915 multi Armenii in Armenia occidentali, tunc parte Imperii Ottomanici, vivebant; hodie lingua in diaspora Armenia per orbem terrarum conservatur, plerumque in Russia, Civitatibus Foederatis, ac Francia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, De lingua Latina 5.100. Aliter Armenica: Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 10r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 204–205; sive Armeniaca: Ioannes Stephanus Durantus, Quaestiones notatissimae in utroque jure decisae (1621), p. 148.