LilyPond

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

LilyPond est liberum programma ad musicam notationem, utens scripti notatione e typis ASCII statuita, quae ad electronica documenta elaboratur.

LilyPond anno 1996 a Han-Wen Nienhuys, Ionas Nieuwenhuizen excogitatur, sub licentia GPL paratum. Eius ultima confectio est: 2.14.1 (12 iunii 2011).

Programma graphicam interfaciem, ut contra alii, ad partituram generandam non habet, et eius proprositum superiori qualitate typographicas impressiones efficere est. Illud etiam Midi archiva servare potest. Aliqua programmata musicae notationi, sicut Rosegarden, electronica archiva in LilyPond formam efferunt.

LilyPond est compositum systema, quod scripti informatico archivo musicam describente agitur. Effectus exitus in quadro visificum videri aut typographice imprimi potest. Ob hanc rem, LilyPond videtur similiorem linguae programmandi esse quam graphico programmati ad partitiones generandas. Musica enim scribitur textum typis scribendo. Sic cui, consueto interfaciebus graphicis (GUI), discendum est scripti texti editorium autem gerere.

De musicis pentagrammatibus partitionibus efficiendis[recensere | fontem recensere]

Omnis nota litteris ac numeris imponitur, e.g.: c8 e g g f e . Iussa specialia inversis diagoniis inseruntur,[1] e.g.: \clef aut \time 6/8 .

Ut utens musicam partitionem LilyPond programmate scribant, opus est scripti texti informaticum archivum conficere lilyPond linguam adhibendo et illum servare prolatione[2] .ly. Postquam informaticum .ly archivum generatum est, utenti in iussorum fenestra[3] haec scribenda sunt: LilyPond archivi_nomen.ly . In "Domo" archivum prolatione .pdf, alium prolatione .ps, et, idoneis motationibus, alium Midi prolatione .mid generabuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Technice: backslash.
  2. Id est syllaba pospositiva, litteris brevis sequentia additis post nomen informatici archivi et punctō divisis.
  3. Technice: Console.

Nexus esterni[recensere | fontem recensere]