Lilliana Gish

E Vicipaedia
Wikidata Lilliana Gish
Res apud Vicidata repertae:
Lilliana Gish: imago
Lilliana Gish: imago
Lilliana Gish: subscriptio
Lilliana Gish: subscriptio
Nativitas: 14 Octobris 1893; Springfield (Ohium)
Obitus: 27 Februarii 1993; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Lillian Diana Gish

Familia

Genitores: James Leigh Gish; Mary Gish
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Church of the Heavenly Rest

Lilliana Gish (nata die 14 Octobris 1893 aut 1896 in Springfield, Ohii; Urbe Novo Eboraco die 27 Februarii 1993 mortua) fuit actrix Americana quae multis decenniis, ab anno 1902 enim usque ad annum 1987, imprimis pellicularum mutarum et artis scaenicae egit.

L. Gish actrix clarissima cinematographica inter annos 1902 — 1920 fuit, praecipue cum pelliculis moderatoris cinematographici D. W. Griffith coniuncta, ut in Ortu Civitatis anni 1905. Olim nominabatur prima domina cinematographiae Americanae.

Annis proximis suis Gish advocata servationis pelliculae mutae ascripsit.

Etiam soror eius Dorothea actrix fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mater eius erat Mariae Gish, pater Ioannis Leigh Gish. Fuit nata Lilliana Gish filia prima in Springfield, civitatis Ohii. Anno 1898 soror Dorothea nata est. Inter annos 1902 et 1905 filiae una cum matre sua in theatro prodibant. Mox, alcoholi addictus, pater familiam reliquit, ita mater officium actricem deserere debuit, dein filias suas una sola educavit. Paulo post familia in comitatum St. Clair civitatis aliae Illinoesiae demigravit. Ab anno 1910 Lilliana et Dorothea cum matertera Aemilia habitabant. Tunc acceperunt notitiam patrem suum gravissime aegrotum esse. Lilliana, septendecim annos nata, se in proximitatem, Oclahomam, patris sui migrare consilium cepit. Usque ad mortum suum, anno 1912, in coniunctionem stetit.

Anno 1912 in pellicula eius prima, inimicus invisibilis actrix, una cum sorore sua, egit.

Anno 1918 in pandemia influenza affecta est.

Mors[recensere | fontem recensere]

Anno 1993, fere 100 annos nata, in Novo Eboraco mortua est. Secundum procuratorem eius, Iohannem E. Frasher, L. Gish insufficientia cordis causa obiit[1]. Insuper dixit I. E. Frasher Lilianam Gish et pelliculas eodem anno 1893 natas fuisse.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lillianam Gish spectant.
  • De Lilliana Gish in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

  1. The New York Times de Lilianae Gish morte