Libri Prohibiti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Klíma, unus e conditores Societatis Librorum Prohibitorum.
Venceslaus Havel, unus e conditoribus Societatis Librorum Prohibitorum.

Libri Prohibiti sunt privata et archivalis investigationis bibliotheca libera, Pragae in re publica Bohemica sita, quae samizdat litterasque exsulum colligit. Quae organizatio, a Georgio Gruntorád administrata, plus quam 29 200 monographa et periodica, circa 2900 fontes consultationis, et plus quam 5000 rerum audiovisualium comprehendit.

Societas Librorum Prohibitorum die 24 Aprilis 1991 constituta est ad bibliothecam adiuvandam ut se entitatem legitimam constitueret. Societas ipsa per Ministerium Partium Interiorum rei publicae Bohemicae iuste constituta est. Primum societatis propositum erat opem Libris Prohibitis bibliothecae ferre ut nova societas scripta vetata pro suis possessionibus continenter adipisceretur.

Multi conditores societatis erant auctores magni momenti, emeriti rectionis academiarumque duces, magistri, aliique cives notabiles. Inter clarissimos erant Venceslaus Havel, Ioannes Klíma, Ioannes Vladislav. Hodie societati sunt plus quam 180 sodales.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]