Liber pandectarum medicinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Matthaeus Silvaticus, Liber cibalis et medicinalis pandectarum (Neapoli, 1474): colophon

Liber pandectarum medicinae est opus praecipuum Matthaei Silvatici professoris apud scholam medicam Salernitanam. Medicamenta enumerantur cum descriptionibus e fontibus tam Graecis quam Arabicis haustis et Latine versis. Hoc opus, anno fere 1332 confectum, regi Roberto Andegavensi dicatum cui auctor ipse physicus regius meruit, anno 1474 e prelo prodit, curante Angelo Catone qui physicus iuxta Ferdinandum Aragonensem meruerit. Deinde crebriter saeculis XV exeunte et XVI editum est.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Matthaeus Silvaticus, Liber pandectarum medicinae (Bononiae? 1474): colophon
Matthaeus Silvaticus, Liber pandectarum medicinae (Venetiis, 1498): incipit
  • 1474 : Incipit Liber cibalis et medicinalis pandectarum Mathei Silvatici medici de Salerno et Gloriosissimo Roberto Regi Siciliae inscriptus ... Neapoli: Angelus Cato Supinas de Benevento ... imprimendum curavit De hac editione
  • 1474 : Liber Pandectarum medicinae simplicia continens quem ex omnibus antiquorum libris aggregavit eximius artium et medicinae doctor Mattheus Silvaticus ad serenissimum Sicilie regem Robertum. Bononiae?: per magistrum lohannem Vuzster de Kampidona Textus
  • c. 1480 : Strasburgo Textus
  • c. 1480 : Liber pandectarum medicine omnia medicine simplicia continens quem ex omnibus antiquorum libris aggregavit ... Matheus Silvaticus. Vincentie: per Hermanum Lichtenstein Coloniensem Textus apud Gallica
  • 1480 : Liber pandectarum medicine omnia medicine simplicia continens quem ex omnibus antiquorum libris aggregavit ... Mattheus Silvaticus. Venetiis: inpendio Iohannis Colonie Agrippinensis Iohannisque Manthen Gheretzen; ibidem 1488 Textus; ibidem 1492 per Philippum Pinzium Mantuanum Textus
  • 1498 : Opus Pandectarum quod aggregavit ... Matheus Silvaticus; additur Simonis Januensis ubicumque per alphabetum. Venetiis: expensis Octaviani Scoti per Bonetum Locatellum Bergomensem Venetiis 1498; ibidem 1499 Textus; ibidem 1507 Textus
  • 1508 : Papiae Textus
  • 1523 : Opus Pandectarum medicinae. Quo auctor vocabula obscura innumeraque ad medicinam et medicamenta Graeca, Arabica, Latina, Barbara, ex omni genere antiquorum medicorum congesta, explicat. Venetiis: expensis heredum O. Scoti Textus
  • 1526 : Habes studiosissime lector Opus pandectarum medicine Matthei Silvatici ... cum quottationibus omnium authorum in locis propriis per Symone Ianuensi additis. Taurini per Anthonium Ranotum Textus
  • 1534 : Lugduni
  • 1540 : Venetiis Textus
  • 1541 : Pandectae medicinae. Opus Pandectarum medicinae Matthaei Silvatici. Lugduni: per Theobaldum Paganum (Textus apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Matthaeus Silvaticus, Opus pandectarum medicinae (Taurinis, 1526): epistula dedicatoria imagine medicorum urinam aegrotantis inspicientium ornata. Exemplar manu tinctum (Bibliotheca publica Bavarica)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthaeum Silvaticum spectant.
  • Corinna Bottiglieri, "Silvatico, Matteo" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2018)
  • Paola Capone, "La memoria dei semplici salernitani e la sua fortuna tipografica" in Massimo Venturi Ferriolo, ed., Mater herbarum. Fonti e tradizione del giardino dei semplici della Scuola Medica Salernitana (Mediolani: Guerini, 1995) pp. 249-280
  • Luciano Mauro, "I semplici vegetali nelle Pandette di Matteo Silvatico [1523]: identificazione e commento; Indice dei semplici" in Massimo Venturi Ferriolo, ed., Mater herbarum. Fonti e tradizione del giardino dei semplici della Scuola Medica Salernitana (Mediolani: Guerini, 1995) pp. 33-244

Nexus externi[recensere | fontem recensere]