Liber artis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Frontispicium libri artificis Songs of Innocence and of Experience—a Gulielmo Blake uxoreque scripti, inlustrati, impressi, colorati, ligati—est exemplum libri artis.

Liber artis,? vel fortasse liber artificialis (Anglice: artbook, art book), est quilibet liber de arte, artis historiá, vel artificis liber (artist's book), qui ipse opus artis aestimari potest, usitatam libri formam habens, saepeque ex parvá editione (limited edition) divulgatum, inusitatas impressionis rationes vel modos productionis aliquando adhibens. Nomen liber artis etiam mythistorias graphicas (graphic novels) significare potest, atque adeo libros animatos (mangas) et alia genera inlustrationum graphicarum, exemplis artis computatralis non exceptis, atque frequenter libros photographiae bellae artis (fine-art photography). Manuscripta autem inluminata usitate libros artis non habentur, quamquam ea simul sint artes et libri.

Clari librorum artis editores[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!