Lex de viis communitatibusque tutis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Legem de viis communitatibusque tutis induxit Factio Conservativa Canadae, 41o Parlamento Canadensi agente.

Lex novem leges alias, quas rectio Conservativa efficere nequiebat ante annum 2011 cum numeri minoris? esset, confert. Leges volunt, inter alia, systema veniae mutare, longius eos damnare qui certas iniurias sexuales aut ad medicamenta spectantes fecerint, efficere ut contra leges sit res sexuales cuidam libero ostendere, tempus in carcere habitum ob sex magisve cannabis plantas possessionem augere, iudicium potestatem certos delictores ad domi comprehensionem? damnandi minuere, legatos, qui immigrationi praesint, sinere negare licentiam negotii advenis qui sexualiter opprimi potuerint, Canadenses sinere sponsores tromocratiae in ius vocare propter damna tromocratia lata.[1][2]

Pars legis, quae rectionem communicationem actionesque in interrete factas custodire sivisset,[3] post relicta est quam postulatio interretialis contra hanc partem legis plus quam 70 000 nominum adquisivit.[4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Lex de viis communitatibusque tutis in situ interretiali publico Parlamenti Canadensis, apud www.parl.gc.ca (Anglice, Francogallice)

Notae[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!