Lex Murphiana
Appearance

Lex Murphiana[1] est adagium quod "si aliquid male fieri potest, male fiet" dicit. Alia huius generis adagia ab aliquot hominibus concepta sunt, sicut ab Augusto De Morgan, qui "quidquam quod fieri potest fiet, si satis periculorum perficimus" dixit.[2] Unde nomen Murphy provenerit non clarum est, sed nonnulli ab Eduardo Murphy ita appellatum esse putant. Ingeniarius aërospatialis Classis Aëriae Civitatum Foederatarum fuit, qui de alio machinatore questus est, et fortasse "si quis modus est male faciendi, eum inveniet" proclamavit.[3]
Tamen Ricardus Dawkins legem Murphianam absurdam et inclinationem cognitivam putat.
Multae variationes primorum verborum inveni possunt:
- Ex omnibus rebus quae fieri possunt, pessima fiet.
- Si pensum valde facilis est, mendum facies.
- Verberaberis ubi tibi iam dolet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Lex Murphiana" Latine semel dicitur: Paul Kenny, "Complaint Handling - a Necessary Evil Or, The Ongoing Effects of Murphy's Law," IIPM Lecture, 29 November 2007.
- ↑ "Supplement to the Budget of Paradoxes," The Athenaeum, p. 836 apud gutenberg.com (284).
- ↑ Definitio Murphy's law apud dictionary.com