Jump to content

Legio (Hispania)

E Vicipaedia
(Redirectum de Legio (urbs))
Vide etiam paginam discretivam: legio (discretiva).
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Signum Legionis

Legio et sere Leione (Hispanice: León) est urbs Hispana Castellae et Legionis, et caput provinciae Legionis. Apud ripas Berniscae[1] et Turii[1] condita est. Urbs iacet apud Viam Iacobeam.

Oppidum est conditum die 10 Iulii 68.[2] Origo oppidi in castris Legionis VI Victricis est, deinde eum incoluerunt milites Legionis VII Geminae Felicis Piae. Urbs non multa relicta Romana habet, praeter moenia et viam Latam (Hispanice: calle Ancha), quacum antiquo decumano (via principalis) competit.

Anno 763, rex Asturiarum Alphonsus I urbem paene vacuam cepit, ita incolae in Legionem missi sunt anno 846 populandi causa. Propter progressum Reoccupationis?, Ordonnus II Legionem caput sui regni fecit, sic praesidium regni Christiani potentissimi Hispaniae Regnum Legionisfactum est. Anno 987 ab Almanzore? vastata est. Anno 1017, rex Alphonsus V primum forum concessit, ad vitam et administrationem urbis regendas. Anno 1188 in urbe primae curtes celebrantur, in quibus rex, nobilitas, clerus, et populus repraesentantur.

Cum ascensu Regni Castellae in paeninsula, Legio magnitudinem suam oeconomicam politicamque amissit. Haec deminutio magnitudinis usque hodie permanet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


  1. 1.0 1.1 Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam VII, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998
  2. Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
Iter pro peregrinis ad Compostellam

secundum Aimericum Picaudum

Iter Aragonicum: CanfrancusIaccaOsturizMons ReellusPons Reginae
Iter Gallicum: RuncievallisBiscaerlusRessognaPampilonaStellaPons ReginaeArcusGrugnusNaieraBelfuratusAtaporcaBurgiCastrum SorericumPons FiteriiFrumestaKarrionusSanctus FacundusManxillaLegioOrgebaAsturica AugustaRaphanellusSiccamolinaPons FerratusCarcavellusPortus FebruariusPons MineaeSala ReginaeCompostella.