Le dragon de bambou

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Le dragon de bambou" fuit ludus scaenicus a futuro praeside Vietnamiae Hồ Chí Minh (sub nomine Nguyễn Ái Quốc) anno 1922 scriptus; in quo imperatorem Annamiticum Khải Định irrisit, qui eo tempore ad Massiliam Franciae ad Expositionem Colonialem visitandam profectus est. Ludus uno tantum die doctus est sub aegide diarii L'humanité; textus hodie deperditus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William J. Duiker, Ho Chi Minh: A Life (Novi Eboraci: Hyperion, 2000. ISBN 0-7868-6387-0) pp. 81-82 et p. 594 nota 59.
  • Thu Trang-Gaspard, Hồ Chí Minh à Paris, 1917-1923 (Lutetiae: L'Harmattan, 1992. ISBN 2-7384-1627-6) p. 199.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.