Latinitas bona

Le Verre de porto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Tabula titulo "Le Verre de porto" ab Ioanne Singer Sargent anno 1884 picta
Lagena et cyathus vini Portuensis

"Le Verre de porto" (Latine "cyathus vini Portugallici") est tabula ab Ioanne Singer Sargent anno 1884 picta quae anno insequenti Lutetiae apud Galerie Georges Petit in expositione picturae internationali IV magna laude ostensa est. Quam scriptor Alfredus de Lostalot sic aestimavit:

Nobis etiam habiliorem esse videtur Sargent. O mirabilem adumbrationem, "cyathum" titulo "vini Portugallici", ab eo ostentatam! triclinium videlicet rubrum, lampadibus eodem colore opertis luminatum; mensae [secundae] oneratae; convivae duo. Sic exponitur ars picturae recelata sed definitiva. Qui loco spectatoris stat, omnino illuditur.[1]

Tabula hodie apud Musea Bellarum Artium Franciscopolitana monstratur. Depinguntur amici Iohannis Sargent Albertus Vickers ingeniarius (partim visus) mulierque Editha, quae cyathum vini rubri vitreum in manu habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plus habile encore ... nous apparaît M. Sargent ... Quelle merveilleuse esquisse il expose sous ce titre: Le Verre de porto. Une salle à manger rouge, éclairée de lampes à abat-jour de même couleur: une table servie et deux convives. C'est le dernier mot de la peinture enlevée et cependant définitive: quand on se met au point de vue, l'illusion est complète.#Lostalot (1885) p. 532

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sarah Churchwell, "How John Singer Sargent made a scene" in The Guardian (30 Ianuarii 2015)
  • Kirsten Ditterich-Shilakes, "Muse in a Stem Glass" in Fritz Allhoff, ed., Wine and Philosophy: A Symposium on Thinking and Drinking (Malden Connecticutae: Blackwell, 2008) pp. 44-62, praecipue 50-53 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Alfred de Lostalot, "Exposition internationale de peinture (Galerie Georges Petit)" in Gazette des beaux-arts vol. 31 (1885) p. 531
  • Marc Simpson et al., Uncanny Spectacle: The Public Career of the Young John Singer Sargent (Novo Portu: Yale University Press, 1997. ISBN 0-300-07177-9) pp. 123-125 et 146 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]