Coordinata: 45°26′6″N 6°38′44″E / 45.435°N 6.64556°E / 45.435; 6.64556

Le Chenet des Pierres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Le Chenet des Pierres (Franciae meridio-orientalis physicalis)
Le Chenet des Pierres
Le Chenet des Pierres
Situs in Francia

Le Chenet des Pierres est locus montanus in terris communis Bosellarum praefecturae Sabaudiae in Francia. Ibi habitabant et laborabant homines medii aevi Neolithici inter annos fere 4400 et 3600 a.C.n. necnon recentius. Plantae quibus sive ad cibum medicinamque sive ad ignem faciendum utebantur e vestigiis seminum lignorumque cognoscuntur. Inter semina referuntur Triticum monococcum, Triticum turgidum etc., Hordeum vulgare, Pisum sativum, Papaver somniferum, Corylus avellana, Malus sylvestris, Pinus cembra, Prunus spinosa, Quercus sp., Rubus idaeus, Sambucus nigra seu S. racemosa, Fragaria vesca, herbaeque fortasse utiles Sambucus ebulus, Urtica dioica, Chenopodium sp., Galium aparine, Rumex sp., Hyoscyamus niger, Verbena officinalis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Situs Le Chenet des Pierres ultra turrem ecclesiae Bosellarum sub radice montis Dent du Villard inter silvas reperiendus est

Nexus externi[recensere | fontem recensere]