Jump to content

Lazarus Bonamicus

E Vicipaedia
Wikidata Lazarus Bonamicus
Res apud Vicidata repertae:
Lazarus Bonamicus: imago
Lazarus Bonamicus: imago
Nativitas: 1479, 1477, 1478; Bassianus
Obitus: 10 Februarii 1552; Patavium

Lazarus Bonamicus (natus Bassani a. 1479 - mortuus Patavii a. 1552) fuit humanista et scriptor italicus.

Rudimentis imbutus in oppido patrio, Bonamicus studuit apud Universitatem Patavinam, ubi factus est amicus idem atque discipulus Petri Pomponatii, Reginaldi Poli et Petri Bembi; Anno 1510 praeceptor factus est Mantuae Antonii Cantelmi et Galeatii Gonzagae. Romam vocatus est a Leone Decimo Pontifice Maximo anno 1521, sed, Urbe a. 1527 vastata, abivit Venetias, et a. 1530 electus est lector Graecarum Et Latinarum Litterarum apudUniversitatem Patavinam. Qui lector linguam Latinam longe anteponebat linguae vulgari et stilum classicum Ciceronis vel Virgilii extollebat. A. 1540 autem discipulus eius fuit Ioannes Michael Brutus .

Fuit sectator philosophiae pompanatianae, et socius, una cum Petro Aretino, Ruzante, Sperono Speronio, Benedicto Varchio et Aloysio Alamanni, Acadamiae quae italice Accademia degli Infiammati nuncupabatur; quae societas, a Leone Ursino condita, brevem vitam egit et favebat materialismo philosophico illius philosophi Mantuani.

Primum sepultus est in Ecclesia sancti Joannis a Verdara, sed Sepulcrum eius translatum est a. 1866 in claustro novitiati, non longe ab Ecclesia Sancti Antonii Paduani .

  • Concetti della lingua latina di un ualente huomo letteratissimo, per imparare insieme la grammatica, et la lingua di Cicerone, nuouamente a utilità commune posti in luce, Venetiis, prelis Bolognino Zaltieri, 1562
  • L. Bonamici Bassaniensis Carminum liber, Venetiis, apud Ioann. Baptist. Somaschum, 172

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Bonamico: Lazare la voce in Enciclopedie on line, sito "Treccani.it L'Enciclopedia italiana".