Laurentius Friis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Laurentius vulgo Lorenz Frits (natus die 23 Ianuarii 1904 Sønderborg in Dania Meridiana, mortuus die 11 Martii 1985 Aarhusiae) esperantista Danicus gravis fuit et magister; anno autem 1981 membrum honorarium Universalis Societatis Esperanticae declaratus est.

Actiones[recensere | fontem recensere]

Propagandam in Esperanticis fecit et disciplinas habuit Broager et Aabyhøj in Aarhusiae proastio quodam. Ad Aabyhøj circulum Zamenhofianorum sectatorum condidit. Ipse commissioni examinatoriae Iutlandiae praefuit paginas linguisticas periodici Dana Esperanta Gazeto curans. Insuper pro Dania omni rector in rebus ad ISOSEK spectantibus erat et libros definitivos duos concinnavit. Anno 1930 in matrimonium duxit Corneliam Lignian quae paulo post Aedes editrices Esperanticas Danicas moderari coepit. Frits inter lexicographos Encyclopaedia Esperantica maxime entheos numerari potuit.

Anno 1938 in domu editoria citata glossarium eius Store Esperanto-Dansk Ordbog (Granda Esperanto-Dana Vortaro) vulgatum est, quod una cum Petro Frey concinnaverat. Anastatica impressio anno 1953 atque tertia editio anno 1969 in lucem prolatae sunt. Usque annum 1990, quo Ekkehardus Bick opus simile confecit, unicum lexicon bilingue Esperantico-Danicum ad usum Danorum fuit.

Mense Aprili 1937 in feriis cursus Esperantici internationales Helsingør in Selandia dare incohatus est.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Libri eius in catalogo Bibliothecae Nationalis Austriacae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De hoc testimonium det nuntius hic: INTERNACIAJ FERIAJ ESPERANTO-KURSOJ en Helsingør, Danlando: Prezo: La restado dum unu semajna kurso kostas entute nur 18 guldenoj (kotizo, manĝo kaj loĝo en dupersona ĉambro). Petu informojn ĉe: S.ro L. Friis, Thyrasvej 15, Aabyhøj, Danlando. Cf. "La Juna Vivo", 4/1939, p. 21.