Langport
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°2′15″N 2°49′39″W
Numerus incolarum: 1 079
Locus: 51°2′15″N 2°49′39″W
Numerus incolarum: 1 079
Gestio
Procuratio superior: South Somerset
Langport est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[1] Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1344.[2] Homines fere 1 100 ibi nostro tempore habitant.
Langport olim portus fluvialis satis celebris fuit ad ripas Pedredi fluvii qui hinc ad Brugam Walteri defluit. Ivellus flumen, per Lindinem (Ilchester) descendens, prope Langport cum Pedrida confluit. Ecclesia Omnium Sanctorum magna parte saeculo XV aedificata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hidae quorundam burgorum
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516[nexus deficit]"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Langport" in John Collinson, The History and Antiquities of the County of Somerset (3 voll. Bathoniae, 1791) vol. 3 pp. 131-134
- "Langport Eastover (All Saints)" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Langport" in Nikolaus Pevsner, The Buildings of England: South and West Somerset (Harmondsworth: Penguin, 1958) pp. 216-219
- "Langport" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Somerset vol. 3 (1974) pp. 179-203
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 51°2′15″N 2°49′39″W • OpenStreetMap • 7292416 GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Langport spectant. |