Latinitas bona

Laimdota Straujuma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Laimdota Straujuma
Res apud Vicidata repertae:
Laimdota Straujuma: imago
Nativitas: 24 Februarii 1951; Mežvidi Parish
Patria: Lettonia

Officium

Officium: Prime Minister of Latvia, Minister of Agriculture, deputy of Saeima, deputy of Saeima
Munus: Politicus, Oeconomus, mathematicus

Consociatio

Factio: Unity, People's Party

Memoria

Laurae: Cross of Recognition
Valdis Dombrovskis praecessor (media imagine) et Laimdota Straujuma eo die 22 Ianuarii 2014 quo prima ministra facta est

Laimdota Straujuma (in regione Latgale nata die 24 Februarii 1951) est politica Lettoniae et ab anno 2014 prima ministra patriae.

Alumna universitatis Latviensis ubi mathematicis studuit, Laimdota Straujuma gradum doctoris meruit apud academiam scientiarum Latviensem. Ab anno 1998 sodalis fuit factionis popularis, sed ab anno 2014 Unitatis. Fuit annis 2000-2010 secretaria civica ministeriorum pro agricultura et pro evolutione regionali. Die 25 Octobris 2011 ministra agriculturae creata est, praecessore Ioanne Dūklavs, primo ministro Valdis Dombrovskis. Quo anno 2014 ad commissionem Europaeam promoto, Laimdota Straujuma ad officium primi ministri selecta est et die 22 Ianuarii 2014 suscepit. Die 7 Decembris 2015 propter altercationes inter ministros demissionem tam suam quam regiminis protulit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Laimdota Straujuma spectant.