Labor, cibus, potio, somnus, venus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Labor, cibus, potio, somnus, venus sunt habitudines humanae quinque quibus oportet modice uti, secundum praeceptum Hippocraticum in libro sexto Epidemiarum. Sententia Graece sic sonat: Πόνοι, σιτία, ποτά, ὕπνος, ἀφροδίσια· μέτρια. Thomas Cogan anno 1584 in libro suo de sanitate tuenda, titulo The Haven of Health, ea verba Latina in pagina prima sub titulo proposuit.

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.