Komsomolskaia statio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Komsomolskaia statio

Komsomolskaia est ferriviae subterraneae Moscuensis statio. In Koltsevaja (i.e. Circularis) linea ferriviae sita est. Die 30 Ianuari anni 1952 aperta est. Architectus stationis Alexius Ščusev fuit. Nominatur a Foro Komsomolskaia, quod tres stationes principales ferriviae habet, Leninopolitanam, Iaroslaviensem et Casanensem.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Komsomolskaia (Russice)