Jump to content

Kenenisa Bekele

E Vicipaedia
Bekele anno 2012.

Kenenisa Bekele, sermone patrio ቀነኒሳ በቀለ (natus Bekoji in Aethiopia 13 Iunii 1982), est athleta Aethiopicus, qui praesertim cursibus 5000 et 10000 metrorum certat.

In Olympiis anni 2008 excelluit, cum et nomisma aureum certaminis 5000 et 10000 metrorum vinceret. Iam quadriennio ante in Olympiis Atheniensibus 2004, cum 22 tantum annos natus esset, nomisma aureum in 10000 m certamine necnon argenteum in 5000 metrorum vicit. In certaminibus autem mundanis ludorum campestrium annis a 2003 ad 2009 omnibus quattuor nomismatibus aureis 10000 m certaminum affectus est.

Etiam cursu, qui Anglice cross country running nominatur (id est cursus, qui non in campo lusorio sed viis urbanis rusticisve habetur) praecellit, praesertim annis a 2002 ad 2006, cum omnia 14 nomismata aurea ex certaminibus huius generis acciperet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Kenenisa Bekele spectant.