Roman numeral 10000 CC DD.svg

Keith Richards

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Richards anno 2006.

Keith Richards (natus 18 Decembris 1943 in oppido Dartford Cantii) est musicus Anglicus, notissimus citharista The Rolling Stones gregis. Electus est anno 2011 a Rolling Stones ephemeride quartus optimus citharista orbis terrarum. Cum The Rolling Stones grege plus quam viginti alba edidit, insuper tria alba confecit suo nomine: Talk Is Cheap anno 1988, Live at Hollywood Paladium anno 1991, Main Offender anno 1992, atque album Vintage Vinos, in quo collecta sunt carmina eius notissima.

Richards quattuor habet liberos, duos ex Anita Pallenberg actrice Italiana, atque duas filias ex Patricia Hansen ostentratrice. Filium etiam peperit Hansen, qui autem mortuus est duos tantum menses natus.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!