Kalidasus

E Vicipaedia

Kalidasus[1] vel Kalidasa (Sanscritice Kālidāsas; scriptura devanagari कालिदास:) fuit poeta Indicus, scriptor carminum fabularumque Sanscritarum. Nonnulli eruditi eum credunt apud regem Candragupta II imperii Guptarum saeculo quarto commoratum esse. Habitabat fortasse in urbe Uddayana.

Opera[recensere | fontem recensere]

Fabulae[recensere | fontem recensere]

  • Malavikagnimitrum, 'Malavika et Agnimitrus,' est fabula quinque actuum de amore regis Agnimitri et ancillae Malavikae narrans. Malavika est filia regis Vidharbi, Agnimitro sponsa. Cum in urbem Agnimitri iter faciebat, capta erat a piratis. Ancilla fit reginae Dharinis, uxoris Agnimitri, qui eam saltatricem facit. Rex eam videns confestim adamat; nescit eam sponsam suam esse. Regina ancillam invidet. Postremo venit nuntius qui dicit exercitum Agnimitri regnum Vidharbum vici. Captivi ex proelio Malavikam agnoscunt: nunc, quia non est ancilla, potest secunda regis uxor esse.[2]
Urvasi et Pururavus, a Raja Ravi Varma picti
  • Vikramorvaśīyam, sive "Urvasi virtute capta," est fabula quinque actuum. Est historia amoris inter regem Pururavi et nympham Urvasim. Dei Urvasim in caelum arcessent quae in fabula partem agat. Sed ubi persona debet dicere "Visnum amo," Urvasi dicit "Pururavum amo." Bharatus deus eam exsecratur; Indra autem exsecrationem mitigat et Urvasi permittit ut ad Pururavum redeat quoad rex faciem filii videat. Gaudent omnes. Deinde, Urvasi, Pururavo irata aliqua causa, nemus intrat ubi feminae intrare non debent; statim in arborem mutatur. Indra lapidem mirum eo dat quo potest Urvasim in nympham remutare. Iam gaudent omnes. Sed advenit vultur qui lapidem rapit. Iuvenis quidem eum necat sagitta in qua est nomen: "Haec est sagitta Ayus, filii Urvasis Pururavique." Rex miratur. Urvasi autem exsecrationem Bharati meminit: nunc in caelum redire debet. Sed Indra nuntium mittit: est bellum inter deos et daemones. Si Pururavus, magnus heros, vult deos adiutare, Indra Urvasi permittit terra vivere usque ad mortem regis. Virtus Pururavi ergo nympham amatam reddat.[3]
  • Abhijñānaśākuntalam sive historia recognitionis Sakuntalae, est opus clarissimum Kalidasi; est fabula septem actuum. Sakuntala est filia deae Menakae et regis Visvamitri qui cum eremita quodam, Kanvo nomine, vivit. Rex Duhsantus, cervos venans, domum Kanvi veniens, Sakuntalam videt. Rex et femina inter se amant. Postquam rex in urbem revenit, Sakuntala, de rege cogitans, hospitem non videt. Hic hospes est sanctus eremita, qui irascitur et Sakuntalam exsecratur: vir, in quo Sakuntala tantum versatur, eam obliviscetur, quoad anulum videbit (quem Sakuntalae dedit). Kanvus, tota re cognata, nuptias inter filiam et regem approbat et Sakuntalam in urbem mittit. Sed Duhsantus eam non cognoscit. Sakuntala vult anulum ei monstrare, sed non iam habet: anulum in flumine amittit. Dea quadem Sakuntalam e domo regiae ducit. Sakuntala puerum parit. Interea, piscator anulum invenit et regi dat; rex statim Sakuntalam meminit et vult eam invenire. Deis adiuvantibus, rex eam et puerum invenit, et omnes gaudent.[4]

Carmina[recensere | fontem recensere]

  • Raghuvaṃśas, sive domus Raghus,est carmen epicum 19 librorum de familia clara in quo natus est Rāmus heros. Primus est Sol (Sūrya), cuius filius est Homo (Manus), cuius filius est Dilīpus. Per mirabile opus Indri, Dilīpus et regina filium pariunt, Raghum nomine, qui magnus rex fit. Filius eius est Ajus; deinde Dasarathus, deinde Ramus. Historia Rami omnibus nota est e carmine cuius titulus est Ramāyāṇum, sed Kalidasus eam narrat sex libris huius carminis. Post Ramum, fratres eius Satrughnus, Bharatus, Lakshmanus, et filii eius Kusus et Lavus, partes regni tenent. Post eos reges sunt viginti duo plures, quos Kalidasus nominat. Hoc carmen est longissimum opus Kalidasi.[5]
Exsul in Meghadūto carmine nubem ad uxorem mittit qui dicat exsulem iam vivere, iam feminam amare.
  • Kumārasambhavas, sive origo iuvenis, est carmen epicum de amore Śivi Pārvatisque. Kumārus (hoc est, iuvenis vel princeps), est filius eorum. Parvati, filia montis Himalaiae, deum Sivum amat, sed Sivus magna piacula faciens amare non vult. Tandem, Parvati scit non posse Sivum habere nisi ipsa piacula faciat. Multos annos cibo abstinet, immota stat. Uno die venit eremita qui vult scire, quid faciat Parvati? Explicat se piaculum facere ut Sivus eam amet. Eremita ridet: Sivus est deformis, dirus, terribilis. Parvati consentit, sed, quod potens creator omnium est, nihilominus Parvati eum amat. Eremita se in propria forma patefacit: est Sivus ipse. Piaculum Parvatis ei placet; eam in matrimonium ducit, et puer Kumarus natus est.[6] Carmen octo libros habet quos Kalidasus certe scripsit, novem qui de Kumaro tractant et fortasse non a Kalidaso scripti sunt.[7]
  • Meghadūtum, sive nubes nuntius, est parvum pulchrum carmen de viro quidem ab urbe relegato. Miser exsul nubem alloquitur; a nube rogat ut nuntios ad uxorem in urbe ferat. Terras descripsit per quas nubes debet ire. Feminam descripsit ut nubes eam bene cognoscet.[8] Hoc est primum dūta-kāvyam (hoc est, "carmen nuntii") inter litteras sanscritas; habetur optimum Kalidasi carmen.[9]
  • Ṛtusaṃhāras, sive tempora anni, est carmen eroticum sex librorum, in quo describuntur sex tempora anni: aestas, tempus pluvium, autumnus, tempus frigidum, hiems, ver. Omnia tempora homines movent, et omnibus temporis homines amant.[10]

Quod carmen primum scriptum, quod ultimum, nescimus, sed fortasse Kalidasus Raghuvamsum scripsit adolescens. Consentiunt fere omnes Sakuntalam et Meghadutum opera poetae maturi esse.[11]

Vita[recensere | fontem recensere]

De vita Kalidasi paene nihil scimus, praeter quod in carminibus et fabulis legimus. Agnimitrus, heros fabulae Malavikagnimitrae, saeculo primo a.C.n. floruit; Kalidasus debet igitur aut hoc tempore aut postea vivere. Inscriptio Aihole urbe, anno 634 p.C.n. scripta, Kalidasam nominat; debet ergo antea vivere.

Inter doctos Indicos fertur Kalidasus poeta in aula regis Vikramādityi esse. Sunt plures reges qui "Vikramadityus" cognomine appellantur, inter quos maximus vivit saeculo primo a.C.n. et novum saeculum fixit ab anno 57, illo Vikram Samvat aut Anno Vikrami. Si Kalidasus hoc tempore viveret, primus inter scriptores scaenicos indicos esset.

Alii credunt Kalidasum saeculo quarto aut quinto p.C.n. vivere, apud regem quendam Guptarum, fortasse Candraguptum II. Sermo Kalidasi, secundum hos, similis est artibus huius aetatis aureae.[12]

Quia urbem Uddayanam in Meghaduto tam bene describit, haec urbs erat verisimile patria poeta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kalidasus in Bhartṛiharis sententiarum praefatione p. xvi legitur.
  2. Keith 1924: 147–149.
  3. Keith 1924: 149-151
  4. Keith 1924: 152-154
  5. Bhat 1982, 19-27.
  6. Bhat 1982, 15-19.
  7. v. Bandyopadhyay
  8. Bhat 12-15
  9. Rajan, p. 37, "his finest poem"; Bhat, p. 13, "a lyrical gem that can hardly be matched"; Keith 1928, p. 88.
  10. Bhat, 11-12
  11. vide Keith 1928 p. 84, 1924 p. 152
  12. Bhat de tempore Kalidasi bene tractat, p. 1-7, et decernet eum saeculo primo vivere. Keith autem (1924 p. 143-147) ab eisdem rebus decernet eum saeculo quarto vivere.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Kalidasum spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • Opera omnia Kalidasi
  • Sakuntala, textus sanscritus cum annotationibus a Monier-Williams scriptis
  • Vikramorvasi, textus ad usum discipulorum (loci pracriti sanscrite verti), a Monier-Williams editus
  • Malavikagnimitra, textus sanscritus a Seshadri Ayyar editus
  • Versio Anglica operum Kalidasi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bandyopadhyay, Pratap. 1986. "Did Kālidāsa Complete the Kumārasambhava?" Journal of the American Oriental Society 106.3 (1986), 559-564.
  • Bhat, G. K. 1982. Appointment with Kālidāsa. Ahmedabad: L. D. Institute of Indology.
  • Devadhar, C. R., ed. 1966. Works of Kālidāsa. Delhi: Motilal Banarsidass. Tomus 1: Fabulae, ISBN 81-208-0023-0. Tomus 2: Carmina, ISBN 81-208-0024-9.
  • Goodwin, Robert E. 1988. "Kālidāsa's Metadrama Mālavikāgnimitra: Redressing Critical Neglect," Journal of South Asian Literature 23.1 (Winter/Spring 1988), 119-136.
  • Keith, A. B. 1924. The Sanskrit Drama in its Origin, Development, Theory, and Practice. Oxonii e typographeo Clarendoniano.
  • Keith, A. B. 1928. A History of Sanskrit Literature. Oxonii e typographeo Clarendoniano.
  • Rajan, Chandra. 1989. Kālidāsa: The Loom of Time. London: Penguin.
  • Tubb, Gary A. 1982. "The Relative Priority of the Wedding Passages in the Kumārasaṃbhava and the Raghuvaṃśa." Journal of the American Oriental Society 102.2(1982), 309-321.
  • Tubb, Gary A. 1984. "Heroine as Hero: Pārvatī in the Kumārasaṃbhava and the Pārvatīpariṇaya." Journal of the American Oriental Society 104.2 (1984), 219-236.