Ivan A. Alexandre

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ivan A. Alexandre (Lutetiae die 6 Augusti 1960 natus) est musicae peritus, diurnarius, moderator theatralis et scriptor Francicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alexandre apud claram Parisiensiem universitatem La Sorbonne musicae studuit. Anno 1990 Alexandre, qui iam ab anno 1980 pro libello Diapason operam dabat, illustris hebdomadalis Le Nouvel Observateur diurnarius factus est.

Alexandre etiam radiophoniae programmata creavit et opera theatralia scripsit.

Ab anno 1996 Alexandre pro compositoris Eduardi Lacamp operibus musicalibus libella scripsit:

  • Hécatombe, 1996 ;
  • Le Joueur de flûte, 1998;
  • Agence Orient-Midi, 1999;
  • Nos vacances, 2002;
  • et Marianne, 2003 (moderator theatralis Waldemarius Kamer).

Alexandre operum Rodelinda Georgii Friderici Handel Bonaeropoli mense Iunio 2007 et mense Martio 2009 Tolosae Ioannis Philippi Rameau Hippolyte et Aricie moderator thetralis fuit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!