Iulianus Ferrara

Iulianus Ferrara, vulgo Giuliano Ferrara (natus Romae die 7 Ianuarii 1952), est politicus et diurnarius Italicus qui fuit, usque ad annum 2015, Il Foglio diarii rector.[1]
Biographia
[recensere | fontem recensere]Iulianus Ferrara filius senatoris communistae atque editoris diarii publici L'Unità Mauritii Ferrara(it) atque partisanae Marcellae De Francesco(it) est.[2] Primum in sectione Taurinense Factionis Communisticae Italicae intravit, sed anno 1983, Ferrara Factionem derelinquit, quia politici Factionis non dedicaverant concentum musicalem victimis Palaestinensibus mortuis in occisione apud campos Sabra et Chatila(en) (iuxta Berytum) anno 1982 facta.[3][4] Deinde pro diario L'Espresso commentationes scripsit. Anno 1985 in Factionem Socialisticam Italicam intravit,[5] atque quattuor annos post deputatum Europaeum Factionis eligitur.
Anno 1994, soluta Factione Socialistica, Ferrara in novissima factione Fortitudinis Italia, a negotiatore Mediolanense Silvio Berlusconio condita, transiit. Post victoriam Berlusconii in electionibus eiusdem anni, Ferrara minister relationum cum Parlamento (vulgo ministro per i rapporti con il parlamento) factus est in prima rectione Berlusconiana(it).[6] Cum rectione Silvii Berlusconii finem habuit, Ferrara arti diurnariorum se tradidit atque, anno 1996, diarium Il Foglio condidit.
Anno 2007, mense Decembris, Ferrara proposuit moratorium internationalem contra abortum (ut moratorium de poena capitali).[7] Anno subsequente, in electionibus Italicis professus est cum factione ab eo condita, Associatione Vitae Defendendae. "Abortus? Vobis gratiam non ago." (Associazione difesa della vita. Aborto? No grazie), tamen electus non est, quia exitus electoralis suus infimus fuit.[8]
Ideologia
[recensere | fontem recensere]Catholicus non est, sed ab anno 2001 defendit argumentationes contra religionem islamicam.[9]
Ab annis 1990 Ferrara expeditiones militares Civitatum Foederatarum Americae sustinet, exempli causa secundum bellum sinus Persici atque bellum in Iraquiam a praeside Georgio W. Bush anno 2003 ductum.
Anno 2013, in transmissione radiophonica Italica Radio 24, Iulianus Ferrara descripsit homosexualitatem ut "rem contra naturam" atque adoptionem liberorum pro homosexualibus ut "terribilem".[10]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Giuliano Ferrara, l'annuncio su La7: "Lascio la direzione del Foglio"" in Il Fatto Quotidiano (21 Ianuarii 2015). (Italice)
- ↑ "Morta Marcella Ferrara, ex segretaria di Togliatti. Diventò sottotenente nella guerra partigiana" in Corriere della Sera (19 Novembris 2002). (Italice)
- ↑ "Quando Ferrara tirava pugni contro chi ignorava la strage di Shatila" in L'Unità (1 Novembris 2023). (Italice)
- ↑ "Marco Travaglio: quando Giuliano Ferrara girava con la bandiera della Palestina" in Open (27 Septembris 2024). (Italice)
- ↑ "Giuliano il convertito sulla via di Bettino" in La Repubblica (23 Februarii 1985). (Italice)
- ↑ De prima rectione Berlusconiana apud situm interretiale Senati Reipublicae Italicae. (Italice)
- ↑ "Intervista con il direttore del quotidiano "Il Foglio", Giuliano Ferrara, che ha lanciato la proposta di moratoria sull'aborto" apud situm interretialem Stationis Radiophonicae Vaticanae (6 Ianuarii 2008). (Italice)
- ↑ "La sconfitta di Giuliano Ferrara: «Il mio grido di dolore accolto da un pernacchio»" in Corriere della Sera (15 Aprilis 2008). (Italice)
- ↑ "Giuliano Ferrara: «Militanti, non terroristi: seguono il Corano»" in Corriere della Sera (11 Ianuarii 2015). (Italice)
- ↑ "L’omosessualità è contronatura e l’adozione ai gay è spaventosa. Parola di Giuliano Ferrara" in Il Quintuplo (22 Februarii 2013). (Italice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Giuliano Ferrara - The Atheist Urging Italy to Get Religion" in The New York Times (6 Aprilis 2008). (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulianum Ferrara spectant. |
| Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |