Itea (Phocis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Itea
Nomen vernaculare Ιτέα
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Phocis
Demus Delphi
Numerus incolarum 5943
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 26' N
Longitudo 22° 26' E
Cursuale
Situs Iteae in Graecia
Itea (Greece)
Itea
Itea

Itea (Neograece: Ιτέα, "salix") est urbicula et pristinus demus Phocidis in Graecia 5943 incolarum (status: 2010)[2] ad Sinum Corinthium situs. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Delphorum demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[3]

Lage[recensere | fontem recensere]

Itea in septentrionali Sinus Corinthii litore et 15 chiliometris a Delphis in meridiem versus sita est. Ab oriente iacet Cirra, portus Delphorum antiquus, quae hodie est pars Iteae. Itea in fertilem planitiem Crisaeam diffunditur, cui est Graeciae olivetum maximum fere 500 000 olearum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Itea anno 1830 condita mox portus mediae Graeciae maximi momenti facta est.

Die 17 Septembris anni 1827 Franciscus Abney Hastings, amicus Graecorum ("Philhellen") et praefectus classis Graecae, in propinquo sinu Salonae (i.e. Amphissae) navem ducis Turcarum oppressit atque classem eorum maxime minuit. Quae pugna fuit cardo Belli rerum novarum Graeci.

Cirra[recensere | fontem recensere]

Cirra, quae hodie ad Iteam pertinet, iam 3000 annos a.C.n. inhabitata erat. Sanctae Delphorum urbis portus et solus aditus fuit. Cirrae erant munitiones fortes et - secundum Pausaniam - templa atque statuae immenses. Cirra, ut putatur, terrae motu anni 740 deleta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Numerus incolarum secundum Libellum Callicratis (2010), a ministerio rerum domesticarum Graeciae editum.
  3. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]