Iosephus Wittig

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iosephus Wittig (natus die 22 Ianuarii 1879 in Neusorge apud Schlegel, in Silesia, mortuus die 22 Augusti 1949 Göhrde in Saxonia Inferiore fuit scriptor et theologus Germanicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

In urbe Vratislavia gymnasium frequentabat et 1893 testimonium maturitatis accepit. Deinde eodem loco theologiae studebat et anno 1903 doctor theologiae promotus atque presbyter factus est. Anno 1909 habilitatus et anno 1911 etiam Vratislaviae professor historiae ecclesiae nominatus est. Sed ab anno 1922 propter scripta sua ab ecclesia catholica et praesertim ab episcopo Vratislaviae Adolpho Bertram castigatus est. Anno 1925 scripta quaedam eius in Indice Librorum Prohibitorum posita sunt. Anno 1926 denique excommunicatus est. In vicum patrium reversus anno 1927 uxorem duxit. Anno 1945 in ecclesiam iterum acceptus est, sed Silesiam patriam relinquere coactus est, cum haec regio post secundum bellum mundanum cum Polonia consociata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!