Iosephus Mantegna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Mantegna anno 2010

Iosephus Mantegna sive vulgo Joseph Anthony "Joe" Mantegna, Jr. (natus 13 Novembris 1947 Sicagi) est histrio et moderator Americanus, notus pelliculis Three Amigos, The Godfather Part III compluribusque aliis. Nuper apparuit in Criminal Minds serie televisuali, etiam vox sua inde ab anno 1991 auditur in comica serie animata The Simpsons, ubi partes Fat Tony agit. Praeterea praemium Antoniettae Perry ob partes suas in fabula Glengarry Glen Ross necnon praemium optimi histrionis in Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica est assecutus.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!