Iosephus König

E Vicipaedia

Iosephus KÖNIG (1887 - 1978) Germanicus magister fuit in vico Stockum urbis Sundern in Circulo Hochsauerland, Rhenania Septentrionalis-Vestfalia. Operam dabat ut de Lingua Esperantica testimonia essent in patria sua.

Labores Zamenhofiani[recensere | fontem recensere]

Monumentum militum, qui in Secundo bello mundano ceciderant, et campana pacis signa clarissima de ideis pacificis Zamenhofianis sunt. Cum Hertzberga inter Esperantistas orbis terrarum notissima officialiter Urbs Esperanticorum nuncupetur, vicus Stockum inter intimos fautores tantummodo neque officialiter Vicus Esperanticorum titulatur.

Via memorialis[recensere | fontem recensere]

Post mortem Iosephi König via memorialis de Esperanticis creata est. En stationes octo:

Casa natalis Iosephi König[recensere | fontem recensere]

König natus est apud Dörnholthausen Iosephi König senioris Mariaeque König (nata Aufermann) filius: in Domo ad Duas abietes, quam hodie familia Tillmann incolit.

Schola[recensere | fontem recensere]

In ludis elementaribus König annis inter 1942 et 1948 instruebat.

Campana pacis[recensere | fontem recensere]

Haec campana a Iosepho König donata est, cui est inscriptio haec: "Sankta Familio, protektu nin. Gloro al Dio sur la tero paco. Ho Dio, donu pacon kaj reunuiĝon. F.W. Schilling fandis min 1959 por Stockum."[1]

Monumentum admonens[recensere | fontem recensere]

Etiam in monumento cenotaphico militum, qui in proeliis ceciderant, inscriptio Esperantica invenitur: "Ne vane nin aŭdu admoni, ho mondo. Avertu nun estu por vi nia mort(o)."[2]

Insignia vialia[recensere | fontem recensere]

In vico tabulae duae sunt viales: altera stratam Esperantostraße indicat, altera stationem quampiam autoraedarum longarum publicarum. Strata ubi habitaculum Iosephi König erat, nostris temporibus revera Via Esperanticorum appellatur!

Via Zamenhofiana[recensere | fontem recensere]

Semita apud Coemeterium anticum vocatur "Zamenhofweg" in honorem inventoris linguae Esperanticae inclutissimi.

Habitatio König[recensere | fontem recensere]

In via Esperantostraße 4 vixit Iosephus König usque ad mortem; domum tenet hodie familia Spork.

Sepulchrum König[recensere | fontem recensere]

Cippi Iosephi et Milly König in Coemeterio antico sunt. Epitaphia haud mirum lingua Esperantica scripta sunt quoque, ecce: "Vi havis bonan koron kaj zorgis tre por ni, laboris ĉiun horon. Dio danku ĝin al vi."[3] Et alterum: "Morti devi estas nia grava sorto. Do revidi iam restas nia kredo."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conversio Latina: Familia sancta, protege nos. Gloriam Deo, in terris pax. Deus, des pacem et reunionem. F.W. Schilling fecit me anno 1959 Stockumensibus.
  2. Orbicolae, ne in vanum auscultaveritis admonitum nostrum: mors nostra vobis sint monitoria.
  3. Conversio in Latinum: Cor bonum tibi erat. Omnibus horis nos curavisti, pro quibus Deus gratias agat.
  4. Nos moriri debere sors nostra gravis. Credimus nos nostros aliquando offensuros.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nelken, Otto: "Das unbekannte Esperanto-Dorf Stockum". In: Esperanto aktuell, 5/2015, p. 29

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Domestica pagina Esperantistarum Stockumensium multis imaginibus aucta