Ioannes Potocki

E Vicipaedia
(Redirectum de Iohannes Potocki)
Wikidata Ioannes Potocki
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Potocki: imago
Nativitas: 8 Martii 1761; Pikov
Obitus: 1810s; Uladivka
Patria: Res Publica Utriusque Nationis, Imperium Russicum

Officium

Officium: deputy to the Sejm of the First Polish Republic
Munus: anthropologus, Rerum gestarum scriptor, scriptor, ingeniarius, archaeologus

Familia

Genitores: Józef Potocki; Anna Teresa Ossolińska
Coniunx: Julia Lubomirska, Konstancja Potocka
Proles: Alfred Wojciech Potocki, Artur Potocki, Andrzej Bernard Potocki
Familia: House of Potocki

Memoria

Laurae: Ordo Aquilae Albae, Ordinis Sancti Vladimiri classis prima, Ordo Sancti Stanislai

Ioannes (Polonice Jan) Potocki fuit scriptor, ethnologus, philologus et vir publicus Polonus, itidemque itinerator peritus, cum civitates regionesque orbis terrarum complures visitavisset. Natus est die 8 Martii anno 1761, obiit autem die 2 Decembris 1815.

De vita[recensere | fontem recensere]

Genere nobili natus, quamvis Polonus natione Potocki Francica eruditus est lingua, eademque usus est in cunctis operibus scribendis. Eum scimus longe ac late per Europam Asiamque peregrinatum esse cupidine magna permotus ut de nationibus, de moribus, de linguis ac de societatibus hominum plus quam scibat cognosceret. Primus formosa studia de Slavicis civitatibus capitulatim incepit, atque ab anno 1804 pro Tzare Russiae officia nunnulla atque diplomaticas missiones explevit. Inter ceteras orbis civitates per quas itinera fecit etiam apud Sinam legatus fuit. Ab anno 1797 autem usque ad paulum ante mortem plurimum litteras coluit, maximum operum suorum id est Manuscriptum Caesaraugustae inventum assidue scribens.

Die 2 Decembris 1815 ob afflictionem animi sibi necem conscivit glande argenteo, qui ipso Potocki iubente antea benedictus erat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Potocki spectant.