Ioannes McCarthy Roll

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes McCarthy Roll
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes McCarthy Roll: imago
Nativitas: 8 Februarii 1947; Pittsburgum
Obitus: 8 Ianuarii 2011; Tucson
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Causidicus, Iudex

Ioannes McCarthy Roll (natus John McCarthy Roll, 8 Februarii 1947; mortuus 8 Ianuarii 2011) fuit Foederalis Civitatum Foederatarum Iudex, qui munus primi iudicis Iudicii Districtus Civitatum Foederatarum pro Districtu Arizonae praestitit.

Vita et educatio[recensere | fontem recensere]

Roll, Pittsburgi Pennsilvaniae natus, gradus A.B. in Universitate Arizonae anno 1969, Iuris Doctoris in Collegio Legum Universitatis Arizonae anno 1972, et LL.M. honoris causa in Schola Iurum Universitatis Virginiae anno 1990 accepit.

Mors[recensere | fontem recensere]

Necatus est Roll die 8 Ianuarii 2011 in urbe Tucson Arizonae, per Congress on Your Corner, comitia a Gabriella Giffords, Legato Democratico, extra macellum Safeway habita, cum Iared Lee Loughner, iuvenis perturbatus, Giffords aliosque sclopeto manuale petivit.[1] Roll, glandibus vulneratus, mox obiit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Federal Judge John Roll Killed In Arizona Shooting
  2. "Reports: Judge Roll Received Death Threats Federal Judge Killed in Ariz. Was Target 2 Years Ago After Controversial Ruling". CBS News. 2011-01-08 


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!