Ioannes M. Bennett

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes (Anglice John) M. Bennett (natus Sicagi 1942) est experimentalis textus, soni, oculorumque poeta Americanus. Luna Bisonte Prods, eius parvum prelum, anno 1974 conditum, milia editionum finitarum protulit scriptorum qui poesin oculorum, artem verborum, atque alia experimentalia fictionis, artis, poesisque genera componunt. Bennett ipse est curator collectionum Scripturae Avant, Gulielmi S. Burroughs, et Michaelis de Cervantes Saavedra in bibliothecis Universitatis Civicae Ohii. Plus de eius cursu vitae, editionibus, conatibusque artificibus in eius situ interretiali legi potest.

Res recentius editae[recensere | fontem recensere]

  • The Peel (Anabasis, 2004)
  • rOlling COMBers (Potes & Poets Press)
  • Chac Prostibulario (cum Ivan Arguelles) (Pavement Saw Press, 2001)
  • Mailer Leaves Ham (Pantograph Press, 1999)
  • Loose Watch (Invisible Books, 1998)
  • Glue (xPress(ed), 2005)
  • Instruction Book (Luna Bisonte Prods, 2006)
  • Cantar del Huff (Luna Bisonte Prods, 2006)
  • La M Al (Blue Lion Books, 2006)
  • Sound Dirt (cum Jim Leftwich) (Luna Bisonte Prods, 2006)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]