Ioannes Hulsman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Hulsman
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1610; Colonia Agrippina
Obitus: 1652; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Officium

Officium: court painter
Munus: printmaker, pictor
Gulielmus Lovius cum Sancto Gulielmo et Sancti Engelberti martyrium

Ioannes Hulsman aut Hülsmann (vulgo: Johann Hulsman aut Hülsmann; Coloniae Agrippinae anno 1610 fere natus; anno 1649 fere mortuus) pictor et delineationis peritus artifex Germanicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Eruditionem in Antverpia et in Nederlandia complevit[1] et praecipue in Colonia Agrippina laboravit de 1632 usque ad 1646[2], maxime generis religiosaque argumenta et res exprimens[2] atque famam claram capiens[1].

De 1620 nova opera, Mariae dicata, a Coloniae Agrippinae aliquis ecclesis mandata sunt[1]. Sic, Hulsman aliqua pinxit: parvam Beatae Mariae Virginis Assumptionem in Sanctae Agathae ecclesia, aliam in St Aposteln, in quam mecenatem, Joannem Adolphum Wolff von Metternich, genu flessum cumque familia eius orantem exprimebatur (1643) et aliud opus cum Virgine et puero in solio a sanctis circumdatis, mandata a Sancti Christophori ecclesia (1646)[1]. Praeterea, cum Ioanne Toussyn in Colonia Agrippina aliud opus creavit, effigies pingens[3] (1635 fere)[1].

Opera eius a Francisco et Dirck Hals atque Georgio Ovens adducta sunt[2], contra religiosorum argumentorum picturae Rembrandi Lanfrancique operis similia sunt[1].

Johann Franz Ermels discipulus eius fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Hulsman spectant.