Ioannes Eduardus Erdmann
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ioanne Eduardus vulgo Johann Eduard Erdmann (natus die 13 Iunii 1805 Valmiera in Lettonia, mortuus die 12 Iunii 1892 Salinis Saxonicis) philosophus Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Tarbati et Berolini theologiae studens doctrinis Hegelii favebat. Anno 1829 sacerdos protestanticus in urbe natali factus iam triennio post Berolinum petivit. Berolini opus »Versuch einer wissenschaftlichen Darstellung der Geschichte der neuern Philosophie« (Lipsiae 1834–51) finivit et anno 1834 in facultate philosophica habilitationem peragere contigit. Tunc vocatus est professor extraordinarius Salinas Saxonicas; post quattuor annos (1839) autem ordinarius professor declaratus est. Diu et fecunde ibi studiosos philosophica docuit.
Erdmann inter Hegelianos discordes salutarem mediationem egisse dicitur.
Opera
[recensere | fontem recensere]Ecce lucubrationes eius primas »Leib und Seele« (Salinis Saxonicis 1837) et »Natur und Schöpfung« (Lipsiae 1840) quas insequebantur »Grundriß der Psychologie« (Lipsiae 1840), »Grundriß der Logik und Metaphysik« (Salinis Saxonicis 1841), »Vermischte Aufsätze« (Salinis Saxonicis 1846) et »Psychologische Briefe« (Lipsiae 1851), ubi feliciter psychologica modum in popularem explicabat.
Mentionis dignae sint praelectiones »Vorlesungen über akademisches Leben und Studium« (Lipsiae 1858) necnon historicum opus »Grundriß der Geschichte der Philosophie« (Berolini 1865–67), in quo Medium Aevum florens et tempus quo extenuavit atque contabuit.
Praelectiones eius ingeniosae in lucem prolatae sunt paud »Ernste Spiele« (Berolini 1855).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Eduardum Erdmann spectant. |
- Vicifons
- nexus apud DDB
- catalogus professorum Halensis
- Eisler, Rudolf: Philosophen-Lexikon. Berolini 1912, p. 157-158 (hic in interreti)