Ioannes Cantacuzenus (Caesar)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Cantacuzenus fuit nobilis Imperii Byzantini saeculo XII exeunte. An filius fuit illius Ioannis pansebasti sebasti, qui ad Myriocephalum interfectus est, non liquet.

Ioannes Cantacuzenus in matrimonium duxit Irenam Angelinam, filiam Andronici Angeli et sororem imperatorum Isaacii II et Alexii III. Iussu imperatoris Andronici Comneni Ioannes Cantacuzenus anno 1183 incarceratus et excaecatus est. Anno 1185 a genero Isaacio titulum Caesaris eo attributum est. In Bulgaria militavit, sed anno insequenti ab officio et titulo deiectus est. Irena filios eo peperit, nominibus incertis; an etiam filiam peperit Theodoram, ducissam Austriae futuram, incertum est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]