Ioannes Baptista Gresset

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Jean-Baptiste Gresset, poeta Francogallus

Ioannes Baptista Ludovicus vulgo Jean-Baptiste-Louis Gresset (natus die 29 Augusti 1709 Ambiani, mortuus die 16 Iunii 1777 ibidem) fuit scriptor Francogallus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gresset, qui annis inter 1726 et 1735 iesuita erat, magistri munere fungebatur. Anno 1730 oda »Sur l'amour de la patrie« notus factus est necnon anno 1734 carmine »Vert-Vert«, ubi versibus elegantibus imaginibusque amabilibus narratur historia de psittaco a monialibus educato qui consuetudinibus hominum malorum usus efferabatur. Allusiones nonnullae in poemate citato, cui a multis valde plausum est, necnon opusculum satiricum »Le lutrin vivant« Societatem Iesu valde inflammaverunt. Vita monastica relicta Gresset deliciis erat hominibus politis. Eventum felicem habuit et comoedia »Le méchant« (1747): quamvis technica scaenica et sale eget a Francogallis inter optimas istius temporis comoedias numeratur. Anno 1748 ad Academiam Francicam cooptatus in urbem natalem revertit ubi academiam novam condidit. Lutetiae breviter revenit, qua Academiae rector creatus est. Vocationem autem Frederici Magni Berolinum non est secutus.

Tum mutatio quoad religiosa statim sentiri potuit et pietas tantopere crevit ut anno 1759 in epistula coram publico omnes errores eiuraret et poesim saecularem suam sollemniter condamnaret.

Opera eius omnia »Œuvres complètes« ediderunt Fayolle (Lutetiae 1804) et Renouard (Lutetiae 1811). Elogium in Gresset, quod academici valde laudarunt, Maximilianus de Robespierre anno 1785 scripsit (»Éloge de Gresset«).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Saint-Albain Berville: Gresset sa vie et ses ouvrages. Lenoël-Herouart, Lutetiae 1863.
  • Louis-Nicolas de Cayrol: Essai historique sur la vie et les ouvrages de Gresset. Presse de l'Académie, Ambiani 1844.
  • Pierre-François Giroust: Eloge de Gresset, qui à concouru pour le prix proposé par l'académie d'Amiens. Bailly, Lutetiae 1786.
  • Kurt Herrenschwand: Jean-Baptiste-Louis Gresset. Sein Leben und seine Werke. Turici 1895.
  • Pedro G. Salazar: Le théâtre de Gresset. Reflet d'une époque. Lutetiae 1977.
  • Jules Wogue: Jean-Baptiste Louis Gresset. Sa vie et ses œuvres. Lecène, Lutetiae 1894.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam Gresset spectant.