Latinitas bona

Ioannes Augustinus Capperonnier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Augustinus Capperonnier (natus apud Montdidier die 2 Martii 1745; mortuus die 16 Novembris 1820), filius Ioannes Capperonnier, fuit conservatorius librorum Bibliothecae Nationalis Francicae impressorum ab anno 1795 usque ad 1820. Fuit praeses Conservatorii eiusdem bibliothecae ab anno 1796 (scilicet die 2 Vendemiarii anni V) usque ad 1798, rursusque administer bibliothecae ab anno 1800 (scilicet die 7 Vendemiarii anni IX) 1803 usque. Fuit sodalis Societatis Antiquariorum Francicae et recensor textuum Latinorum. Sed iudice abbatis Grégoire "il n'a point profité de sa longue résidence dans le plus vaste dépôt des connaissances pour acquérir des idées étendues d'histoire littéraire et de bibliographie".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Jacobi Vanierii Praedium rusticum; nova editio, aucta eclogae R. P. Badon. Lutetiae: J. Barbou, 1774
  • Virgilii opera pristino nitori restituta, Lutetiae, 1790. 2 voll.
  • Eutropii, Sext. Aurelii Victoris nec non Sexti Rufi historiae Romanae breviarium, ad codices manuscriptos et optimas editiones recognitum et correctum; Eutropii fragmenta ad calcem. 1793

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De administris Bibliothecae Nationalis (Francogallice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Simone Balayé, La Bibliothèque nationale des origines à 1800. Genavae: Droz, 1988 (Histoire des idées et critique littéraire, 262)