Ioannes Aloisius Brera

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Aloisius Brera
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Aloisius Brera: imago
Ioannes Aloisius Brera: imago
Nativitas: 8 Septembris 1919; Fanum Sancti Zenonis ad Padum
Obitus: 19 Decembris 1992; Cotoneum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Familia

Proles: Paolo Brera

Ioannes Aloisius Brera (Italice Giovanni "Gianni" Luigi Brera) fuit actorum diurnorum confector et scriptor Italus. Natus est Sancto Zenone ad Padum die 8 Septembris 1919, et mortuus est Cothonei die 19 Decembris 1992.

Cum inveniendarum rerum copiam haberet et linguam Italicam percalleret, diurnarii rerum athleticarum arti Italicae saeculi vicesimi formam suam impressit, quoniam nova verba induxit quae adhuc in sermone pediludii adhibentur.[1]

De colloquio cum Paavo Nurmi[recensere | fontem recensere]

Ioannes Brera quondam sermonem cum Paavo Nurmi habuit anno 1946, quia a diariis "Gazzetta" et "Equipe-Elan" legatus erat ut hoc faceret. Nurmi tamen Anglice non loquebatur, neque Brera Finnice, qui ergo statuit Toivum Arum, argentarium et Paavi amicum, rogare ut quaestionibus pro Paavo Nurmi nostra lingua responderet, cum et Brera et Aro ea loqui valerent.

Colloquium invenitur in libro Incontri e invettive, cuius nonnulli loci infra scribuntur.[2][3][4]

Brera: «Cur disqualificatus est?»

Aro: «Dicitur coepisse pecuniam singulam americanorum per omnem passum, loqui de dollaris non possum ante eum. Emporium eius deficitarium.»

B.: «Quid cogitat Paavus de Haegi et Andersonii dequalificatione? Quod dequalificatus est Paavus ante Olympiadem Angelopolitanam

A.: «Error fuit.»

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dario Corno, "Antonomasia Archiviato il 22 dicembre 2014," in Internet Archive, in Enciclopedia dell'italiano (2010), Istituto dell'Enciclopedia italiana Treccani.
  2. Gianni Mura, "Il tramonto di Nurmi l'uomo cronometro che non parlava mai," la Repubblica, 5 Mai 2012.
  3. "E Brera intervistò Nurmi nella lingua di Catullo," la Repubblica, 9 Iulii 1999.
  4. Claudio Gregori, "A vent'anni dalla scomparsa: Brera, la lingua dello sport," la Gazzetta dello Sport, 19 Decembris 2012.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani