Ioannes Ackermann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes (Theod. Jens) Ackermann (natus die 2 Iulii 1975 Magdeburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Ackermann anno 1994 maturitatis testimonium accepit militavit et annis 1995 - 1998 tirocinium curae aegrotorum fecit. Deinde apud societatem transportationis aegrotorum operam dedit. Annis 1998 - 2005 Salinarum Saxonicarum paedagogiae medicinae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ackermann sodalis FDP et annis 2000 - 2004 legatus in consilio oppidi Bottmersdorf (Saxonia-Anhaltinum) erat. Ab anno 2005 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat, sed anno 2013 ut noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]