Investitura

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Investitura historice vocatur officii sive praedii possessio, quae cui ceditur.

Terminus historicus[recensere | fontem recensere]

Secundum mediaevale ius ecclesiasticum est libertas investiendi ius regis Germanici, qui episcopos electos confirmaret vel (postea) ipse eligeret. Signis anuli ferulaeque in officum spiritale saeclareque inducuntur. Privilegia tanta papae inde a dimidio saeculii XI refrenare temptabant, simonia Ecclesiae nocente. Reges autem ius suum retinere voluerunt. Inde facta est Controversia de investitura acerrima, quam haud ante annum 1122 in Concordato Wormatiensi terminaverunt iugiter Calixtus II et Henricus V (imperator).

Terminus protestanticus[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia autem protestantica investiuntur sollemniter theologi (praesertim futuri superintendentes) die quo a institutione regenti in officium suum introducuntur. Fiunt orationes praesentatoriae, translatio documenti vocationis, manu sponsio confirmativa.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 9. Leipzig 1907, p. 903-904, quae legi possunt hic in interreti.

Incubator-logo.svg Lege Investitura ("Investitura") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam