Insula aestuosa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insulae aestuosae diagramma aestu descendente et crescente.

Insula aestuosa est terrae portio conexa cum terra firma naturali aut artificiali tumulo quae aestu descendente emersa est et aestu crescente submersa est. Propter mystica circumiecta, multae insulae aestuosae religiosi cultus loca fuere, talis Mons Sancti Michaelis cum Benedictina Abbatia. Insulae aestuosae etiam plerumque fortalitiae loca sunt propter naturalia munimina.